monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 8.

1 « Accipiat aeternitas vestra alia eiusdem principis facta, quae in usum dignius trahat.
2 Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, replevit nobilibus sacerdotia, Romanis ceremoniis non negavit impensas, et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus est templorum origines, miratus est conditores.
3 Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio; suus enim cuique mos, suus cuique ritus est.
4 Varios custodes urbibus et cultus mens divina distribuit.
5 Ut animae nascentibus, ita populis fatales genii dividuntur.
6 Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit.
7 Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio venit numinum? Iam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos.
Ambrosius HOME