Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 7.
1 | « Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. |
2 | Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. |
3 | Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. |
4 | Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. |
5 | Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum? |