monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 6.

1 « Ubi in leges vestras et verba iurabimus? qua religione mens falsa terrebitur; ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus: sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri.
2 Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum: neque aliquid magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi iuratus noster ordo decernit.
3 Patebit ergo sedes profana periuriis, et hoc inclyti principes mei probabile iudicabunt, qui sacramento publico tuti sunt.
Ambrosius HOME