monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 5.

1 « Quod si huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstinere.
2 Praestate, oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus.
3 Consuetudinis amor magnus est.
4 Merito divi Constantii factum diu non stetit.
5 Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis.
6 Aeternitatem curamus famae et nominis vestri; ne quid futura aetas inveniat corrigendum.
Ambrosius HOME