monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 4.

1 « Quis ita familiaris est barbaris, ut aram victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et talium rerum ostenta vitamus.
2 Reddatur tamen saltem nomini honor, qui numini denegatus est.
3 Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit.
4 Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit: vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere.
5 Cunctis potentia ista votiva est: nemo colendam neget, quam profitetur optandam.
Ambrosius HOME