Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 3.
1 | « Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. |
2 | Cui enim magis commodat quod instituta maiorum, quod patriae iura et fata defendimus, quam temporum gloriae: quae tum maior est, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere? Repetimus igitur religionum statum, qui reipublicae diu profuit. |
3 | Certe numerentur principes utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus eorum ceremonias patrum coluit, recentior non removit. |
4 | Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum. |