1 | « Ubi primum senatus amplissimus, semperque vester, subiecta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum iussit esse legatum: cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia quia non erat iustitia defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi, et Arcadi inclyti, victores ac triumphatores, semper augusti. |