monumenta.ch > Ambrosius > . . .
>>> Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., 1.

Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., . . .

1 Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut ad eam iusiurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt.
2 Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa fame.
3 Negat denique dicendum, quod petit, sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi praestanda claudit.
Ambrosius HOME