Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 67.
1 | Ambrosius episcopus dixit: « Deus verus est, verus Dei Filius Deus? » Et addidit: « In divinis libris scriptum est: Quia qui iurant super terram, iurabunt Deum verum (Esai. LXVI, 16). |
2 | Quod utique de Christo esse non dubium est. |
3 | Nos ergo verum Deum profitemur: et fides nostra haec est, et professio, quia unigenitus Patris Filius est verus Deus. |
4 | Dic et tu de Deo vero, deinde Filium Deum verum. |
5 | » Secundianus dicit: « De Deo vero. |