1 | Et cum Secundianus subripuisset, Ambrosius episcopus dixit: « Audisti, Secundiane, cuiusmodi Palladius impius sententiam, sacerdotali concilio damnatus exceperit; licet displicuerit nobis quod eius, hoc est, Palladii non horrueris amentiam, tamen de te aliqua specialiter quaero. |
2 | Utrum Dei Filium Dominum nostrum Iesum Christum, verum vel non verum Deum dicas? » Secundianus dixit: « Qui negat Deum verum esse Patrem Domini et Dei nostri Iesu Christi, non est christianus: nec qui negat Dominum Filium Dei verum. |
3 | » Ambrosius episcopus dixit: « Deum verum Dei Filium confiteris? » Secundianus dixit: « Verum Dei Filium, unigenitum Dei Filium verum dico. |