monumenta.ch > Ambrosius > 58
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 57. <<<     >>> 59.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 58.

1 Sabinus episcopus Placentinus dixit: « Quoniam cunctis patefactum est, Palladium, qui Arianae perfidiae auctor est, etiam eius impietatem tenere, quae contra evangelica et apostolica instituta venit, iusta in eum totius concilii illata sententia est, qui meae licet parvitatis sententia sacerdotio denuo privatus, ex hoc sacrosancto coetu iure pellatur.
2 » Felix et Numidius legati Afrorum dixerunt: « Arianae heresis sectae in qua in Aquileiensi synodo Palladius declaratus est, anathema.
3 Sed et eos qui contra veritatem Nicaenae synodi repugnantes sunt, condemnamus.
Ambrosius HOME

bnf8907.711

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik