monumenta.ch > Ambrosius > 55
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 54. <<<     >>> 56.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 55.

1 Anemius episcopus Sirmiensis dixit: « Quicumque haereses Arianas non condemnat, Arianus sit necesse est.
2 Hunc igitur alienum etiam a nostra communione, et sacerdotali coetu denuo privatum esse censemus.
3 » Constantius episcopus Arausicus dixit: « Palladium Arii discipulum, cnius impietates iam olim damnatae sunt a patribus nostris in concilio Nicaeno, et nunc hodie probatae, cum recenserentur, a Palladio singulae; quia non confusus est dum Dei filium a Deo Patre esse alienum, cum creaturam confitetur: cum temporalem coepisse dicit, Dominum verum negat, in sempiternum censeo esse damnandum.
Ambrosius HOME

bnf8907.710

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik