Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 54.
1 | Ambrosius episcopus dixit: « Quoniam omnes consistunt viri christiani, et Deo probati fratres, et consacerdotes nostri, dicat unusquisque quid sibi videatur. |
2 | Valerianus episcopus dixit: « Mihi quidem videtur, quia qui Arium defendit, Arianus est: qui blasphemias eius non condemnat, ipse blasphemus est; ideoque huiusmodi hominem a consortio sacerdotum censeo esse alienum. |
3 | » Palladius dixit: « Coepistis ludere, ludite. |
4 | Sine concilio orientali vobis non respondemus. |