Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 53.
1 | Ambrosius episcopus dixit: « Imperator clementissimus et christianus sacerdotum iudicio causam, et ut ipsi arbitri essent altercationis, inquit, constituissemus. |
2 | Quoniam igitur nobis iudicium videtur delatum interpretes esse Scripturarum, condemnenus Palladium, qui impii Arii noluit damnare sententiam: et quia ipse Filium Dei sempiternum, et caetera quae actis inhaerent, negavit. |
3 | Ergo anathema habeatur. |
4 | » Omnes episcopi dixerunt: « Omnes condemnamus eum, anathema habeatur. |
5 | » Patrum singulorum in Palladium condemnatio. |