monumenta.ch > Ambrosius > 52
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 51. <<<     >>> 53.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 52.

1 Palladius dixit: « Non permittuntur loqui.
2 Auditores veniant, et ex utraque parte exceptores, et respondebunt vobis hi in concilio generali.
3 » Ambrosius episcopus dixit: « Etsi in multis impietatibus deprehensus sit, erubescemus tamen.
4 ut videatur qui sacerdotium sibi vindicat, a laicis esse damnatus: ac per hoc quoque et in hoc ipso damnandus est, qui laicorum exspectat sententiam; cum magis de laicis sacerdotes debeant iudicare.
5 Iuxta ea quae hodie audivimus Palladium profitentem, et iuxta ea quae condemnare noluit, pronuntio illum sacerdotio indignum et carendum, ut in loco eius catholicus ordinetur.
6 » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema Palladio.
Ambrosius HOME

bnf8907.709

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik