monumenta.ch > Ambrosius > 51
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 50. <<<     >>> 52.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 51.

1 Ambrosius episcopus dixit: « Acquiescis, Palladi, ut caetera legantur Arii.
2 » Palladius dixit: « Date auditores: veniant et ex utraque parte exceptores.
3 Non potestis esse iudices, si auditores non habuerimus; et nisi ex utraque parte venerint, qui audiant, non vobis respondemus.
4 » Ambrosius episcopus dixit: « Quos quaeris auditores? » Palladius dixit: « Sunt hic viri honorati multi.
5 » Sabinus episcopus dixit: « Post tot blasphemias auditores petis? » Ambrosius episcopus dixit: « Sacerdotes de laicis iudicare debent, non laici de sacerdotibus.
6 Sed tamen quos iudices petas, dicito.
7 » Palladius dixit: « Auditores veniant.
8 » Chromatius presbyter dixit: « Salva condemnatione sacerdotali, quin et qui Palladii sunt, etiam nunc in pleno legantur.
Ambrosius HOME

bnf8907.709