Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 48.
1 | Palladius dixit: « Cum impietatis te arguam, te iudice non utor. |
2 | Transgressor es. |
3 | » Sabinus episcopus dixit: « Quas impietates obiicis fratri nostro et consacerdoti nostro Ambrosio, dicito. |
4 | » Palladius dixit: « Iam vobis dixi, pleno concilio respondebo, et praesentibus auditoribus. |
5 | » Ambrosius episcopus dixit: « In consessu fratrum meorum cupio confutari et redargui. |
6 | Quae igitur impie dixerim, dicito: sed impius tibi videor, qui pietatem astruo. |
7 | » Sabinus episcopus dixit: « Ergo impius tibi videtur, qui Arii blasphemias arguit? » |