Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 47.
1 | Palladius dixit: Non respondebo nisi auditores veniant post Dominicam diem. |
2 | » Ambrosius episcopus dixit: « Veneras tractaturus, sed posteaquam obieci tibi, vidisti epistolam Arii, quam damnare noluisti, asserere autem non potes; idcirco nunc refugis et cavillaris. |
3 | Plenarie ipsam recito ad singula. |
4 | Dic utrum Christus creatus videatur; an fuit, quando non fuit: an vero semper fuit unigenitus Dei Filius? Cum Arii epistolam audieris, aut damna, aut proba. |