monumenta.ch > Ambrosius > 46
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 45. <<<     >>> 47.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 46.

1 Palladius dixit: « Exceptor vester et noster stent, et omnia scribant.
2 » Valerianus episcopus dixit: « Iam quae dixisti, et quae negasti, scripta sunt omnia.
3 » Palladius dixit: « Dicite quod vultis.
4 » Ambrosius episcopus dixit: « Quia saepius vult damnari Palladius, qui iam frequenter damnatus est, lego epistolam Arii, quam ille noluit condemnare: profitemini quid vobis videtur? » Omnes episcopi dixerunt: « Legatur.
5 » Et recitata est: « Nato autem non putative, » et reliqua.
6 Ambrosius episcopus dixit: « Respondi tibi de maiore, respondi tibi et de subiecto: nunc et ipse responde.
Ambrosius HOME

bnf8907.707