Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 42.
1 | Sabinus episcopus dixit: « Pro Ario non respondes, ad interrogata non respondes? » Palladius dixit: « Pro Ario ego non respondi. |
2 | » Sabinus episcopus dixit: « Usque adeo respondisti, ut Filium Dei negares potentem, negares verum Deum. |
3 | » Palladius dixit: « Ego te iudicem non patior, quem impietatis arguo. |
4 | » Sabinus episcopus dixit: « Ipse nos coegisti sedere. |
5 | » Palladius dixit: « Mandavi ut sederetis, ut arguerem vos. |
6 | Quare subripuistis imperatori? Ut plenum concilium non esset, obripuistis. |
7 | » Ambrosius episcopus dixit: « Cum Arii impietates legerentur, et impietas tua pariter condemnata est, quae consensit Arianae impietati. |
8 | Placuit tibi in epistola media lectionem proponere, quam volebas: responsum tibi est quemadmodum Filius Patrem maiorem dixerit, eo quod secundum carnis susceptionem Pater maior est eo. |
9 | Proposuisti etiam subiectum esse Filium Dei; et in hoc responsum tibi est, quia subiectus Filius Dei secundum carnem est, non secundum divinitatem. |
10 | Habes professionem nostram, nunc audi caetera. |
11 | Quoniam tibi responsum est, responde ad ea, quae leguntur. |