monumenta.ch > Ambrosius > 41
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 40. <<<     >>> 42.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 41.

1 Ambrosius episcopus dixit: « Dicat quia non secundum divinitatem Apostolus dixit subiectum, sed secundum carnem; scriptum est enim: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8).
2 In quo ergo mortem gustavit? » Palladius dixit: « Quia se humiliavit.
3 » Ambrosius episcopus dixit: « Non divinitas, sed caro humiliata est atque subiecta.
4 » Et addidit: « Creaturam perfectam bene dixit Arius, an male dixit? » Palladius dixit: « Ego tibi non respondeo auctoritatem non habenti.
5 » Ambrosius episcopus dixit: « Profitere quod vis? » Palladius dixit: « Non respondeo vobis.
Ambrosius HOME

bnf8907.705