monumenta.ch > Ambrosius > 40
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 39. <<<     >>> 41.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 40.

1 Palladius dixit: « Ergo Pater maior est.
2 » Ambrosius episcopus dixit: « Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius (I Cor. I, 9).
3 Ego dico Patrem maiorem esse secundum carnis assumptionem, quam suscepit Filius Dei, non secundum divinitatem.
4 » Palladius dixit: « Quae enim comparatio est Filii Dei? Et caro potest dicere: Deus me maior est? Caro loquebatur, aut divinitas; quia ibi erat caro? » Ambrosius episcopus dixit: « Caro sine anima non loquitur.
5 » Eusebius episcopus dixit: « Deus in carne loquebatur secundum carnem, quando dicebat: Quid me persequimini hominem (Ioan. VIII, 40)? Quis hoc dixit? » Palladius dixit: « Filius Dei.
6 » Ambrosius episcopus dixit: « Deus ergo Filius Dei est secundum divinitatem, et homo est secundum carnem.
7 » Palladius dixit: « Carnem suscepit.
8 » Eusebius episcopus dixit: « Ergo humanis verbis usus est.
9 » Palladius dixit: « Carnem humanam suscepit.
Ambrosius HOME

bnf8907.704

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik