Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 38.
1 | Sabinus episcopus dixit: « Ab omnibus iam damnatus est Palladius: Arii blasphemiae multo minores sunt quam Palladii. |
2 | Et cum Palladius surrexisset, atque foras exire voluisset: Ideo, inquit surrexit Palladius, quoniam apertis Scripturarum testimoniis convincendum esse se cernit, sicut iam convictus est; sic enim lectum est, secundum divinitatem quod aequalis Patri Filius sit. |
3 | Accipiat autem quia Filius Dei secundum divinitatem maiorem non habet. |
4 | Scriptum est: Abrahae cum repromisisset Deus . . . quoniam nullum alium habebat maiorem, per quem iuraret, iuravit per semet ipsum (Hebr. VI, 13). |
5 | Vides igitur Scripturam, quia nullum alium maiorem habet, per quem iuraret. |
6 | Filius autem est, de quo dicitur quoniam ipse visus est Abrahae; unde et ait: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Ioan. VIII, 56). |
7 | Palladius dixit: « Pater maior est. |
8 | » Eusebius episcopus dixit: « Quando ut Deus locutus est, maiorem non habuit: quando ut homo locutus, maiorem habuit. |