monumenta.ch > Ambrosius > 37
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 36. <<<     >>> 38.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 37.

1 Palladius dixit: « Pater maior est Filio.
2 » Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem Filius minor est Patre, secundum divinitatem aequalis est Patri: legi igitur Dei Filium aequalem Patri, sicut iam et prolata exemplaria testantur (Psal. CXV, 16).
3 Secundum carnem autem quid miraris minorem; cum dixerit se servum (Matth. XXI, 42), cum dixerit se lapidem, cum dixerit se vermem (Psal. XXI, 7), cum dixerit se minorem angelis; quia scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab angelis » (Psal. VIII, 6).
4 Palladius dixit: « Impie vos asserentes video: non respondemus vobis sine auditoribus.
5 » Sabinus episcopus dixit: « Nemo requirat ab eo sententiam, qui tam innumeris sententiis blasphemavit.
6 » Palladius dixit: « Non vobis respondemus.
Ambrosius HOME

bnf8907.703