Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 31.
1 | Item recitavit: « Solum potentem. |
2 | » Ambrosius episcopus dixit: « Potens est Filius Dei, an non? » Palladius dixit: « Qui omnia fecit, non est potens? Qui omnia fecit, minus potest? » Ambrosius episcopus dixit: « Ergo Arius male dixit. |
3 | » Et addidit: « Vel in hoc damnas Arium? » Palladius dixit: « Unde scio qui sit? Ego pro me respondeo tibi. |
4 | » Ambrosius episcopus dixit: « Filius Domini Dei Deus potens est? » Palladius dixit: « Potens. |
5 | » Ambrosius episcopus dixit: « Deus bonus est? » Palladius dixit: « Iam dixi Filium Dei unigenitum esse potentem. |
6 | » Ambrosius episcopus dixit: « Dominum potentem. |
7 | » Palladius dixit: « Filium Dei potentem. |