monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 26. <<<     >>> 28.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 27.

1 Et recitatum est: « Solum sapientem.
2 » Palladius dixit: « Pater a se sapit: Filius autem sapiens non est.
3 » Ambrosius episcopus dixit: « Ergo Filius non est sapiens, cum ipse sit sapientia (I Cor. I, 24)? Nam et nos dicimus, quia ex Patre natus est Filius.
4 » Eusebius episcopus dixit: « Est aliquid tam impium, tam profanum, quam quod dixit sapientem Filium Dei negare? » Palladius dixit: « Sapientia dicitur, quis potest sapientiam denegare? » Ambrosius episcopus dixit: « Sapiens est, an non? » Palladius dixit: « Sapientia est.
5 » Ambrosius episcopus dixit: « Sapiens ergo, cum sit sapientia.
6 » Palladius dixit: « Secundum Scripturas vobis respondemus.
7 » Ambrosius episcopus dixit: « Etiam sapientem, quantum video, Filium Dei Palladius negare conatus est.
8 » Eusebius episcopus dixit: « Qui negat Filium Dei sapientem, anathema sit.
9 » Omnes episcopi dixerunt, « Anathema.
Ambrosius HOME

bnf8907.699