Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 26.
1 | Ambrosius episcopus dixit: « Ergo male dixit Arius, cum etiam Filius Dei habeat immortalitatem secundum divinitatem. |
2 | » Et addidit: « Bene dixit ergo, an male? » Palladius dixit: « Non consentio. |
3 | » Ambrosius episcopus dixit: « Cui non consentis? Anathema illi, qui non explicat fidei libertatem. |
4 | » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. |
5 | » Palladius dixit: « Dicite quod vultis, eius est divinitas immortalis. |
6 | » Ambrosius episcopus dixit: « Cuius, Patris, an et Filii? » Et addidit: « Multas impietates congessit Arius. |
7 | Sed ad alia transeamus. |