monumenta.ch > Ambrosius > 25
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 24. <<<     >>> 26.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 25.

1 Palladius dixit: « Satus divinus immortalis est.
2 » Ambrosius episcopus dixit: « Astute et hoc, ut de Dei Filio nihil exprimas evidenter, et ego dico: Immortalitatem habet Dei Filius secundum divinitatem, aut nega quia non habet immortalitatem.
3 » Palladius dixit: « Christus mortuus est, an non? » Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem: anima nostra non moritur; scriptum est enim: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. XII, 28).
4 Cum igitur anima nostra mori non possit, putas quod Christus secundum divinitatem mortuus sit? » Palladius dixit: « Mortis appellationem quare tu horres? » Ambrosius episcopus dixit: « Immo non horreo, confiteor secundum carnem meam; est enim per quem a mortis vinculis sum revinctus.
5 » Palladius dixit: « Mortem separatio facit spiritus; nam Christus Filius Dei carnem suscepit, et per carnem mortuus est.
6 » Ambrosius episcopus dixit: « Scriptum est Christum passum.
7 Secundum carnem igitur passus est, secundum divinitatem habet immortalitatem.
8 Hoc qui negat, diabolus est.
9 » Palladius dixit: « Ego Arium non novi.
Ambrosius HOME

bnf8907.698