Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 20.
1 | Cumque Palladius reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Solum verum Filium Dei qui dicit, et non vult dicere dominum verum, videtur negare. |
2 | Hoc igitur ordine confiteatur, si tamen confitetur, Palladius; et dicat utrum verum Dominum Dei Filium dicat. |
3 | » Palladius dixit: « Cum dicat Filius: Ut cognoscant te solum verum Dominum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3); affectu, an in veritate? » Ambrosius episcopus dixit: « Ioannes dixit in epistola sua: Hic est verus Deus (I Ioan. V, 20). |
4 | Nega hoc. |
5 | » Palladius dixit: « Cum dicam tibi verum Filium, profiteor veram etiam divinitatem. |
6 | » Ambrosius episcopus dixit: « Et in hoc est fraus; sic enim soletis dicere unam et veram divinitatem, ut Patris tantummodo, non etiam Filii veram et unam divinitatem dicatis. |
7 | Ergo si aperte vis dicere, quia ad Scripturas me provocas, dic quod dixit evangelista Ioannes: Hic est verus Deus: aut nega dictum. |
8 | » Palladius dixit: « Absque Filio alius genitus non est. |