Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 12.
1 | Ambrosius episcopus dixit: « Ut hodie resideremus, ipse exegisti. |
2 | Denique etiam hodie tu ipse dixisti quia christiani ad christianos venimus. |
3 | Christianos igitur nos probasti. |
4 | Promisisti te conflictaturum, promisisti te allaturum aut acceptaturum esse rationem. |
5 | Libenter itaque accepimus praefationem tuam. |
6 | Optavimus ut quasi christianus venires. |
7 | Obtuli tibi epistolam Arii, quam scripsit Arius, de cuius nomine dicitis vos iniuriam frequenter sustinere. |
8 | Dicitis quod Arium non sequamini. |
9 | Hodie aperta debet esse sententia: aut condemna illum, aut astrue quibusvis lectionibus. |
10 | » Et addidit: « Ergo iuxta epistolam Arii Christus Dei Filius non est sempiternus? Palladius dixit: « Nos diximus probaturos nos christianos, sed in concilio pleno. |
11 | Non vobis respondemus omnino in praeiudicium concilii futuri. |
12 | » Eusebius episcopus dixit: « Sine calliditate, fidei tuae professionem debes exponere. |
13 | » Palladius dixit: « Et quid concilio reservamus? » |