monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 10.

1 Sabinus episcopus dixit: « Tu petisti ut responderemus: hodie ex voluntate tua, et te urgente, convenimus, et non exspectavimus reliquos fratres, qui poterant venire.
2 Proinde non tibi liberum est evagari.
3 Christum dicis esse creatum? aut sempiternum dicis esse Filium Dei? » Palladius dixit: « Dixi tibi, nos ideo diximus vobis ut veniremus, et convinceremus quod non recte fecistis subrepere imperatori.
4 » 789. Ambrosius episcopus dixit: « Legatur epistola Palladii, utrum nobis hoc mandaverit, et docebitur quod etiam nunc fallit.
5 » Palladius dixit: « Legatur plane.
6 » Episcopi dixerunt: « Imperator cum esset praesens Syrmio, tu illum interpellasti, an ipse te compulit? Et addiderunt: Quid ad ista respondes? » Palladius respondit: « Dixit mihi: Vade.
7 Diximus: Orientales, conventi sunt? Ait: Conventi sunt.
8 Numquid si Orientales non fuissent conventi, numquid nos convenissemus? »
Ambrosius HOME

bnf8907.691

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik