monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 5.

1 Ambrosius episcopus dixit: « Ecce quod Christianus constituit imperator.
2 Noluit iniuriam facere sacerdotibus; ipsos interpretes constituit episcopos.
3 Ac per hoc, quoniam in sacerdotali Concilio considemus, responde ad ea quae tibi proponuntur.
4 Arii epistola lecta est: etiam nunc recitabitur, si tibi videtur.
5 A principio habet blasphemias, solum Patrem aeternum dixit.
6 Si tibi videtur quod Dei Filius sempiternus non sit, hoc ipsum quemadmodum vis, astrue: si damnandum putas, damna.
7 Evangelium praesens est, et Apostolus, omnes Scripturae praesto sunt.
8 Unde vis astrue, si putas non esse Dei Filium sempiternum.
Ambrosius HOME

bnf8907.690