Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 4.
1 | « Neque sane nunc aliter iubemus ac iussimus, non invertentes praecepti tenorem, sed superfluam convenarum copiam recolentes. |
2 | Nam quod Ambrosius et vitae merito, et Dei dignatione conspicuus episcopus Mediolanensium civitatis ibi multitudinem non opus esse suggerit, ubi veritas non laboraret in pluribus, si locata esset in paucis: seque eorum qui contra astarent assertionibus, et sacerdotes vicinarum ex Italia civitatum satis abundeque sufficere posse suggerit; abstinendum venerabilium virorum fatigatione censuimus, ne quis vel maturo aevo gravis, vel corporali debilitate confectus, vel laudabili paupertate mediocris, insuetas repetat terras. |
3 | Et reliqua. |
4 | » AMBROSIUS lectam Arii epistolam damnari a Palladio petit: hic tergiversatur, et nisi in generali concilio negat se responsurum; Patres anathemate percellunt eos, qui Filii Dei vel divinitatem vel aeternitatem negarent. |
5 | Effugium aucupatur in eo Palladius, quod se fateri dictitat Christum verum esse Dei Filium. |
6 | Eius fraus in confitendo eumdem esse Deum atque unigenitum. |
7 | Postea transitur ad Christi immortalitatem, atque ab ea ad sapientiam, a qua similiter ad bonitatem; ubi more suo Palladius conatur illudere. |
8 | Deinde utrum Dei Filium omnipotentem, utrum etiam iudicem eum agnoscat, urgetur: ad quae post multam tergiversationem solita utitur ad plenum concilium provocatione. |
9 | Sub haec Altalo condemnato, qui respondere etiam recusabat, Palladias auditores laicos petit, et condemnatur. |