monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM..., 2.

1 « Diu citra acta tractavimus: et quoniam tanta sacrilegia a parte Palladii et Secundiani nostris auribus ingeruntur, ut difficile quisque credat tam aperte eos blasphemare potuisse; vel ne qua ipsi calliditate dicta sua postea negare conentur, licet de tantorum sacerdotum testificatione dubitari non queat: tamen quoniam omnibus episcopis placet, fiant acta; ut unusquisque professionem suam negare non possit.
2 Quid ergo vobis, sancti viri, placeat declarandum est.
3 » Omnes episcopi dixerunt: « Placet.
4 » Ambrosius episcopus dixit: « Disceptationes nostrae ex re firmandae sunt scripto imperiali, ut allegentur.
5 » Scriptum imperiale recitatur in Concilio.
Ambrosius HOME

bnf8907.689