1 | Docebit enim me ille, quem non nego, quem fateor Deum ac Dominum esse meum, non ei obiiciens, quam in me video, creaturam, qui Christo nihil me addere posse confiteor; velle tamen ut etiam Patri me commendem, Filium praedicando Non ego in Deo verebor invidiam: non me talem laudatorem putabo, qui divinitatem verbis augeam. |
2 | Ego infirmus et fragilis, quantum possum, praedico: non quantum est ipsa divinitas. |