monumenta.ch > Ambrosius > 36
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 35 <<<    

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 36

1 Confitebor tibi in cithara, deus meus.
2 habet citharam suam anima nostra; neque enim diceret Paulus: orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente, nisi haberet citharam, quae plectro sancti spiritus resultaret.
3 cithara est caro nostra, quando peccato moritur, ut deo uiuat: cithara est, quando septiformem accipit spiritum in baptismatis sacramento.
4 testudo enim dum uiuit, luto mergitur; ubi mortua fuerit, tegmen eius aptatur in usum canendi et piae gratiam disciplinae, ut septem uocum discrimina numeris modulantibus obloquatur.
5 similiter caro nostra, si uiuat inlecebris corporalibus, in quodam caeno uiuit et uoragine uoluptatum: si luxuriae moriatur atque incontinentiae, tunc ueram uitam resumit, tunc edere incipit bonorum operum dulce modulamen.
6 dulcis sonus est castimoniae, dulcis sonus timentium deum.
7 denique in omnem terram exiuit sonus eorum.
8 dulcis sonus est fidei, quae adnuntiatur, ut scriptum est, in uniuerso mundo.
9 hic sonus a nobis exeat ad deum, sicut exiuit etiam a Thessalonicensibus, ut etiam non canentes canamus et bonorum concentu operum dominum praedicemus, cui est honor gloria perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum.
10 amen.
Ambrosius HOME

bnf1732.332

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik