Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 35
1 | non inmerito ergo tamquam renouatus clamat Dauid: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. |
2 | ut qui supra se inueterasse inter inimicos suos dixerat, uti in sexto legimus psalmo, hic ait iuuentutem sibi ex inueterata prolapsionis humanae senectute renouatam. |
3 | renouamur enim per lauacri regenerationem, renouamur per spiritus sancti effusionem, renouabimur etiam per resurrectionem, sicut in posterioribus dicit: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua. |
4 | quomodo renouemur audi: asperges me hysopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. |
5 | et in Esaia ait: si fuerint peccata uestra ut foenicium, ut niuem dealbabo. |
6 | recte renouatur qui de tenebris peccatorum in lucem uirtutum mutatur et gratiam, ut qui taetra prius conluuione sordebat supra niuem albenti nimis fulgore resplendeat. |