monumenta.ch > Ambrosius > 36 > 34
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 33 <<<     >>> § 35

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 34

1 Ideo ergo securus intrat qui ad domini ingreditur misericordiam.
2 denique bono seruo dicitur: intra in gaudium domini tui, de seruo autem nequam dicitur: tollite illum in tenebras exteriores.
3 ideo et Adam eiectus de patria caelesti et illa sede paradisi in insulam peccati est relegatus.
4 recte ergo dicit scriptura: renouamini, insulae, quia peccatorum fluctibus sicut insulae m istius mundi freto circumuenimur.
5 istae ergo insulae per aduentum domini peccatorum remissione renouatae sunt, id est homines in lauacro medii inter aquas quasi insulae constituti tundebantur undarum molibus sicut insulae sonoris peccatorum relidentibus fluctibus, sicut insulae, in quibus ante uelut fraudum scopulis erant simplicibus crebra naufragia, quia dolus erat in corde et in ore blanditiae.
6 at uero posteaquam dominus Iesus, in quo dolus non est, adueniens in hunc mundum caelestis expositione doctrinae humanarum profunda mentium serenauit et tranquillitatem refudit affectibus singulorum auferens saepem discordiae, quasi quaedam portuum coepere adpropinquantibusesse suffragia, ut unusquisque nauigium suae quietis in proximi aut fratris constituat affectu et in secessu quodam piae mentis haereat litorali.
Ambrosius HOME

bnf1732.331