monumenta.ch > Ambrosius > 31
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 30 <<<     >>> § 32

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 31

1 adfuit deus uotis, qui solet et inprouisus adsistere et non rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: palam factus sum non quaerentibus me, et piis adstipulatus oratis uotorum seriem celeri praeuenit effectu subitoque in ecclesiam et in tabernacula sua sanctum prophetam deduxit in spiritu atque ante oculos eius sacrum altare constituit, in quo futura esset totius mundi redemptio et uniuersorum toto orbe remissio peccatorum.
Ambrosius HOME

bnf1732.329