monumenta.ch > Ambrosius > 30
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 29 <<<     >>> § 31

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 30

1 non inmerito ergo turbatur, qui uidet sibi aduersus carnem et sanguinem esse luctamen, atque in se ipso sibi graue esse naufragium, in suo corpore tempestatem, quam sustinere non ualeat, nisi caeleste auxilium suffragetur; nemo enim grauior hostis homini quam domestici eius.
2 quid autem tam domesticum quam sibi homo et suae carnis infirmitas? et ideo festinat propheta et toto precatur affectu, ut Christus adueniat, fortitudo uniuersorum, qui suscipiat omnes infirmitates et faciat utraque unum conpugnantesque sibi mentis et carnis inimicitias sublato soluat pariete, qui internum quominus in concordiam conueniret diuidebat affectum.
3 ergo quia in se ipso sibi erat pugna, erat a proximis, qui legis et aequitatis inmemores laqueos fraudis et insidias praeparabant, speratumque differebatur remedium, repulsum se arbitrabatur, quasi recusaret uenire qui promiserat remedio se futurum, et tamquam ab spe lucescentis diei in tenebrarum profunda reuocatus orabat, ut squalorem huius saeculi repulsura lux inradiaret, aeterna adesset ueritas, quae fallacem imaginem mundi huius aboleret.
Ambrosius HOME

bnf1732.328

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik