Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 29
1 | Tertia quoque interpellatio, quod in medio hominum nequitias exercentium constitutus causam suam ab eorum contagio cupiat separari. |
2 | quod multi ad dominum Iesum referendum putant, eo quod ipsius solius est non timere iudicium, qui uincit cum iudicatur. |
3 | habet enim a uiro iniquo iudicium, in quod uolens Christus ingreditur, ut habes scriptum: populus meus, quid feci tibi aut quid contristaui te? ceterum cum ipsi omne iudicium dederit pater, non quasi infirmo utique, sed quasi filio, quod -potest ipse subire iudicium? si iudicium patris arbitrantur filio esse subeundum, pater utique non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. |
4 | pater honorat filium, et diiudicas? hoc eo posuimus, ne quia nos arbitraretur quasi metu quaestionis in locum domini subrogare personam prophetae, cum sanctus Dauid praeuidens spiritu insurrecturos Iudaeos aduersus domini passionem iudicium suae fidei non pertimescat, discerni quoque causam suam a persecutorum gente deposcat, ne malis generis sui et posteritatis - heredibus prosapia totius Iudaici generis implicetur. |