monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 26 <<<     >>> § 28

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 27

1 quae sint aliena signa intentius et inpensius consideremus.
2 signum suum posuit Christus in frontibus singulorum; ibi quoque antichristus signa sua ponit, ut proprios recognoscat.
3 sed qui in occulto Iudaeus est, illi uerus confessor dicit: posuerunt signa sua signa, et non cognoui.
4 posuerunt diabolus et ministri eius, sed ego nesciui illa, quia non consensi artibus eius, non adquieui eius imperiis.
5 posuit Assyrius Nabuchodonosor .
6 signa pueris Hebraeorum et mutauit illis nomina et praecepit, ut adorarent imaginem eius et recederent ab sollemnibus patrum suorum ritusque Chaldaeos posthabita dei lege sequerentur.
7 constituit hoc rex, sed statuit Daniel in corde suo, ut regalis mensae contagia declinaret.
8 recte ergo ei conuenit dicere quia signa non cognouit aliena.
9 iussum erat ut Hebraei pueri adorarent imaginem regis; responderunt ei: non adoramus imaginem tuam.
10 apte ergo dixit unusquisque eorum: posuerunt signa sua signa, et non cognoui, id est non sum expertus, non ullo consensu recepi, non aliqua societate in me transtuli.
11 unde et de dei filio legimus quia peccatum non cognouit.
12 et alibi habes: quoniam qui custodit mandatum non cognoscit uerbum nequam, cum liquido clareat quia non cognitio inprobitatis, sed societas criminosa sit.
13 ipse etiam Dauid in posterioribus dicit: declinantes autem a me malignos non cognoscebam, ubi autem uoluerint haec signa aduersarii ponere declarat.
14 sicut in uia inquit supra summum.
15 quasi in silua lignorum securibus conciderunt ianuas eius in id ipsum, bipenni et ascia deiecerunt illud.
16 quid sibi hoc uult nisi ut ostendat quia fides nostra non quasi in uia esse debeat, ne ueniant uolucres caeli et auferant eam, sicut uerbum illud, quod legis in euangelio, non debere circa uias et semitas seminari ?
Ambrosius HOME

bnf1732.324

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik