monumenta.ch > Ambrosius > 26
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 25 <<<     >>> § 27

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 26

1 Uideamus cetera.
2 quare inquit me reppulisti et quare tristis incedo, dum adfligit me inimicus, confringit ossa mea? exprobrauerunt mihi qui tribulant me, dum dicitur mihi cottidie: ubi est deus tuus? quare tristis es, anima? et.
3 reliqua.
4 prima interpellatio querellam habuit, quod conperendmarentur bona, quorum iam fructus desiderabatur.
5 secunda interpellatio, quod expectatus prudentibus Christi differebatur aduentus, quem lex adnuntiauerat, quem prophetae pollicebantur, et eo inpatientius aestuabant corda iustorum, quoniam ad omnium redemptionem cognouerant esse uenturum ...... quoque uniuersorum, quibus euangelico tramite uiam uirtutis aperiret bonorumque operum semitas demonstraret, sicut ipse dixit in Prouerbiis: dominus creauit me principium uiarum suarum.
6 ideo ergo dicebatur ei: ubi est deus tuus? quia adhuc non uenerat Christus, sed sperabatur.
7 saeuiebat ergo diabolus, ut obtereret quos sciebat in aduentum domini credituros, et <eos> diuersis adflictabat exitiis.
8 interpellat ergo Dauid, ut morantem excitet questu prophetico, festinare urgeat, admoneat subuenire.
9 habemus similitudinem huius interpellationis etiam in posterioribus, ubi dicit idem propheta: ut quid reppulisti nos, deus, in finem? et ibi aperte quod congregationis suae oblitus sit et uirgam suae hereditatis abiecerit flebiliter deplorauit et quod in plebem dei insurrexerint eius inimici, de quibus ait: et gloriati sunt qui oderunt te in medio festi tui.
10 forte hic uersiculus uideretur Assyrios declarare, qui triumphauerunt populum Iudaeorum, nisi sequeretur: posuerunt signa sua signa, et non cognoui.
11 signa semper in bello sunt, quae proeliaturos praeire consuerunt et agmen ducere militare.
12 unusquisque numerus aut legio signa sequitur sua.
13 et si dispersi fuerint bellorum tumultu, eo ubi signa sua esse perspexerint quamquam longe positi reuertuntur.
14 unusquisque ductor haec signa constituit et sequenda praescribit.
15 sed sunt etiam alia signa, quae uictor hostis inponit et tamquam cap.
16 tiuis obseruanda decernit, sed qui fidelis est miles propria signa sequitur, non cognoscit aliena.
Ambrosius HOME

bnf1732.323

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik