Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 25
1 | ergo proiectus est de utero in patrem, de uentre matris suae, hoc est: definiuit quod ille uterus qui proiecit eum uenter est matris. |
2 | pater autem dicit: ex utero ante luciferum genui te. |
3 | non proiecit utique filium pater, a quo numquam egressus est filius, sicut ipse ait: traditus sum et non egrediebar. |
4 | non proiecit eum, cui eiusdem substantiae unitate conectitur. |
5 | potest ergo et sic legi: in te proiectus sum ex utero de uentre matris meae, ut sequatur: deus meus es tu, ne discedas a me. |
6 | potest et sic: de uentre matris meae deus meus es tu, quoniam et in utero positus a te numquam recessi; tecum eram qui tamquam Ionas in utero ceti positus te pro populo deprecabar. |
7 | et uere de uentre matris suae cum deo erat, secundum quod scriptum est: quoniam priusquam sciret puer bonum aut malum, elegit quod bonum est et: antequam patrem uocaret aut matrem, uirtutem Damasci et spolia Samariae depraedatus est, ut gentibus euocatis regnum patri piae cultu deuotionis adquireret. |