1 | non ergo aliqui addant: domine, ut psaltae faciunt, quod neque in Latino codice inueni meo neque in Graeco neque in euangelio, quod est euidentius. |
2 | denique supra dixerat: pater, dimitte illis hoc peccatum, et ideo tamquam patri in manus eius commendare se spiritum suum, in cuius sinu semper est filius. |
3 | quamquam etsi addant quod dixerit domine, considerent quod quasi homo in morte positus hoc loquatur. |