monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 22 <<<     >>> § 24

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 23

1 bonum est ergo nobis, ut non repellamur.
2 ideo queritur Dauid, quia repulsum se credidit, qui fuerat ante susceptus.
3 denique in posterioribus dixit: in te confirmatus sum ex utero.
4 sed et supra scriptum habemus: in te proiectus sum ex utero de uentre matris meae deus meus es tu.
5 bonum est et proici, sed in deum.
6 denique ex persona Christi hoc in XXI psalmo dicitur, qui uere in patrem de utero proiectus est uirginis; non enim terrena eum excepere molientem.
7 unde in cruce positus, cum emitteret spiritum, ad patrem dixit: in manus tuas commendo spiritum meum.
Ambrosius HOME

bnf1732.322