Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 22
1 | Quare me oblitus es et quare me repulisti? deus non obliuiscitur - inpossibile est enim ut obliuiscatur, cui omnia quae sunt facta et futura praesentia sunt - , sed nostra peccata meritum ei obliuionis infundunt, ut obliteret eos quos indignos sua uisitatione cognouerit; eos enim cognoscit dominus qui sunt ipsius. |
2 | tamen ubi aliqui iniquitatem operantur, his dicit: non noui uos. |
3 | quis est ergo qui possit deo dicere: quare me oblitus es? sed tamen commune hoc sanctis nobisque infirmibus est. |
4 | sanctus dicit quasi meriti sui conscius, et tamen quo sanctior, hoc humilior. |
5 | quodsi uix sanctus dicit, quid ego dicam peccator, nisi ad illud referam: quare operis tui oblitus es, quare uisitationis tuae oblitus es, postremo quare infirmitatis meae oblitus es? quid est enim homo nisi quia uisitas eum? non ergo obliuiscaris infirmum. |
6 | memento, domine, quia infirmum me fecisti, memento quia puluerem me finxisti. |
7 | quomodo stare potero, nisi solidaturus hoc lutum semper intendas, ut de uultu tuo soliditas mea prodeat? cum auerteris faciem, turbabuntur omnia: si intendas, uae mihi. |
8 | non habes quod in me aspicias nisi contagia delictorum; nec deseri utile nec uideri est, quia dum uidemur offendimus. |
9 | possumus tamen aestimare quia non repellit quos uidet, quia emundat quos aspicit. |
10 | ignis ante eum ardet, qui crimen exurat. |