monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 20 <<<     >>> § 22

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 21

1 suscepit ergo nos dominus, quando nos finxit: suscipit et quando iubet nasci.
2 unde ait iustus: suscepisti me ex utero matris meae.
3 cuius matris? priusquam te formarem in utero, noui te.
4 quos format et suscipit; exeuntes quoque suscipit: et priusquam exires de uulua matris, sanctificaui te.
5 susceptor est qui susceperit manibus, ut generis operator humani susceptor dicitur, et qui uisitatione suGceperit, ut protegat.
6 unde alibi ipse dicit propheta: qui habitat in adiutorio altissimi, dicet domino: susceptor meus es tu et refugium meum.
7 prima susceptio est operationis, secunda defensionis.
8 denique audi Moysen dicentem: extendens alas suas adsumpsit eos et suscepit eos super scapulas suas.
9 sicut aquila suscepit, quae fetus suos examinare consueuit, ut teneat atque enutriat quibus ueri indolem partus et incorruptae gratiam naturae adstipulari aduerterit aut repellat in quibus degeneris originis infirmitatem in tenera adhuc aetate deprehenderit.
Ambrosius HOME

bnf1732.320

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik