Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 20
1 | apud me inquit oratio deo uitae meae; dicam deo: susceptor meus es. |
2 | bene nota iam sibi quaerit auxilia et promissi auctorem conuenit atque usitati muneris praebitorem, ut in subueniendo, si meritum hominis offendit, diuinum non offendat exemplum. |
3 | dicit aliqui: (quando suscepit eum deus)? ut hoc adstruamus, ueni mecum ad scripturae sacrae exordium, uide quomodo dominus manibus suis de luto hominem figurauerit, unde et hic ipse in posterioribus dicit: manus tuae fecerunt me et plasmauerunt me. |
4 | quasi figulus quidam deus fabricam carnis est operatus humanae. |
5 | et ad Hieremiam dicitur: descende in domum figuli, et illic audies uerba mea. |
6 | figulo utique saepe contingit, ut dum uas fingitur, cadat de manibus eius et iterum colligat lutum, ut uas reformet. |
7 | denique et Hieremias dicit: descendi et uidi quo modo cecidit uas, quod ipse faciebat in manibus suis. |
8 | et iterum inquit: fecit uas aliud quo modo placuit illi. |
9 | recte ergo susceptor dicitur, quia manibus suis nos ipse suscepit, ipse formauit. |
10 | humani figuli uasa sunt illa, alia in honorem, alia in contumeliam. |
11 | omnes sumus fictilia uasa: etsi rex sit aliqui, uas fictile est: etsi apostolus, uas est. |
12 | unde et Paulus: habemus, inquit thensaurum istum in uasis fictilibus et propheta de rege dicit: depretiatus est Iechonias sicut uas, cuius opera non est necessaria. |
13 | et addidit: terra, audi uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum. |
14 | quasi patrio iure deus noster filios solet abdicare degeneres; ideo et terra eos scribit qui filii terrae sunt. |
15 | unde cum Iudaei accusarent adulteram, dominus Iesus digito scribebat in terra. |
16 | iusti autem non in terra scribuntur, ut legimus. |
17 | quibus dicitur: gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo. |