Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 19
1 | Denique ubi aduertit Dauid quod eleuationes fluctuum saecularium super se. |
2 | uenirent, quas necesse est plurimas subeamus in istius salo uitae, memor domini miserationum. |
3 | quas innumeris promisit oraculis, ad precem conuersus inter pellat deum sciens quod misericordia eius in luce mandatur, id est in lege, quia lux praecepta tua, in temptationibus autem quasi in noctis tenebris manifestatur. |
4 | unde tamquam uiator, qui repatriare desideret et peruenire quo tendit, confragoso tamen uitae huius itinere fatigatus ducem arcessit et adleuamentum obsecrat. |